- SYLVANIA
- SYLVANIAurbs et conventus Helvetiorum, inter Uriam et Suetiam; vulgo Underwalden, Angl. Undewauld. Unus ex XIII. Pagis Helvetiorum, cuius vicus primarius Stantz. Separatur a Septentrione a Suitensi pago Lucerino latu, ab Ortu habet Uriensem Pagum, a Meridie Bernensem, ad Occidentum Lucernensem. Estque ex minoribus Pagis. Baudrand. et Latini ritus tenacibus. Sylvâ interiacente Carnâ, in Superiorem et Inferiorem ob und under vel mddem Wald dividitur, vulgo ab hac, Subsylvania, German. Underwalden denominata. Multis abundat pagis, montosa prorsus, latissimis tamen atque fecundissimis pratis viret: In pago sedet veteri Tugino. Incolae maximam olim partem Cimbti, Rumone Principe hanc vallem occupaverunt: reliquos suppeditavit Roma, ex Augusti, Tiberii, Caligulae et Neronis Imperatorum proscriptionibus: unde Romana apud Silvanios nomina, inter quae praecipuus locus, ut dictum, Stantz, quod ibi demum stetislent: a quo Silvanii omnes Stantes nominat, et regio ipsa Vallis in Stantz dicta est, Guill. l. 3. c. 3. His quomodo ob rem Praeclare contra Saracenos gestam, ωὐτονομία a Ludovico Pio, et insignia a Pontifice Romano concessa sint olim, vide in voce Suitium. Huic libertati cum plurimi insidias struerent, Pagi circa A. C. 1260. Nobilibus, qui iniustam vim aliis intulerant, eiectis, tunc primum aditus regionum clauserunt, et Silvanii ad Stanzium vicum, lacum undique acutis vallis sepserunt, turrique excitatâ portum munierunt. Sub Rodolfo I.Imperatore quotannis, ut in reliquos pagos, ita huc Praefectus iuris dicundi causâ, salvâ regionis libertate mislus est. Sed eius fil. Albertus durius Helvetios habiturus, cum blandis in nassam verbis pertrahi non possent, Peregrinum Landebergium illis Praefectum misit, cui arces duae erant, Sarna infra silvam et Rotzbergum supra silvam. Hic post varia intolerandae tyrannidis facinora, cum Henricum Melchtalium, senem opulentum, oculis maximâque bonorum parte, sind causâ mulctâslet, pudicitiam dein matronarum sollicitare non destitislet, in balneo caesus est. Quô factô, cum et in reliquis duobus pagis tyrannis ad ἀκμην` pervenisler, Arnoldus praefati Henrici filius, cum Furstio et Stauffachero, prima foederis Helvetii fundamenta iecit. A. C. 1307. qui tres pertracis in tam egregii discriminis societatem viris aliquot praestantibus, arcibus Kalend. Ianuar. anni sequentis eversis, patriae libertatem reddiderunt: et quidem Rotzbergum, per ancillam: Sarnam, per insidiosa munera, egregiô utamque strategemate, occupârunt. Dirutis arcibus, omnes eum rebus suis et Praefecto, ad fines deduxêre, iureiurando astrictos, ne unquam in regionem redirent. Infestos cum din alberti IMperatoris liberos haberent, navem egregie instructam, quae Lucernâ Underwaldios petebat, hi ab Uriis adiuti, in portu oppreslêre: hinc induciae. In pugna postmodum Morgattensi, eorum 300. rem praeclare geslerunt, die 16. Novembr. A. C. 1315. sed et domi eôdem die, a Straslebergio Comite impetiti, binis eum proeliis profligârunt: tum primum tres Pagi foedus, quod antea in decennium fecerant, in perpetuum pepigerunt, atque in literas retulerunt; a iuramento quô se devinxerunt Eydgenossen, a pagorum potentissimo Suitzeri in posterum dicti, Ab eo tempore omnia iis, cum reliquis Helvetiis communia: Sextum occupant inter Cantones locum et cum reliquis duobus Bilitionum, Vallem Bruniam et Rivieram, cum sex Turgovienses, Rheguscos, Sarunegaunenses, liberasProvincias cum septem veteribus pagis, Comitatum Badensem, cum omnibus denique Cantonibus communes praefecturas obtinent. Duo habent publica consilia, seu iudicia, unum Stantii, infra silvam: alterum Sarnae, supra silvam, quorum utrumque peculiarem suum Ammanum habet: Factaque haec divisio dicitur A. C. 1150. cum inter ipsos controversia de tributo conferendo exorta fuislet. Prius enim unus conventus totius regionis, unum caput Stantium, unum vexillum et insigne fuerat, ab eo vero tempore in duas partes itum, et singulae partes unam clavem pro insigni, cum antea gemina esset, servârunt, ac vexillum antiquum albi et rubri coloris hi, qui supra silvam, retinuerunt, quod haec maior pars regionis esset: alterum vero signum a Pontificibus duplici clave ornatum reliqui sibi vindicârunt. Ad Helvetica Comitia duos mittunt legatos, quibus tamen unum suffragium: in dividendis stipendiis, aliisque superior pars duas portiones sortitur, inferior unam tantum accipit. Patria hic pagus Nicolai fuit Eremitae, cuius maxima inter suos olim hodieque auctoritas, namque et tum arbiter controversiarum Helveticarum, velut oraculô, lites decidebat, hodieque adhuc sollemni pompâ quotannis ab incolis colitur. Filius eius Silvaniae Consulem egit, circa A. C. 1510. In supetiore parte regionis infra silvam Abbatia est Bevedictinorum, Engelberg nomine, sub Henrico V. Imperatore A. C. 1120. a. Conrado Seldeburio Equite condita. Adelhelmus primus Abbas erat. Et quia in cineres resedit, circa A. C. 1197. iterum ab Henrico Abbate VII. erecta est. Sub eodem accessit Monasterium Virginum, quod combustum funditus, A. C. 1449. intra sexennium caput denuo extulit. Utrumque ab Imperatorib. Principibusque insigniter dotatum est. Vide Stumpf. Chron. Helvet. c. 2. de Argovia, Ios. Simlerum de Republ. Helvet. ioh. Bapt. Plantinum Helvet. Nov. Antiq. etc. Glareanus in Panegyr. Helvetiae:Silvanam gentem Romano e sanguine cretam,Quam scindit gemiam nemorosô robore silva,Quis digne satis extollat? Cui lucidus aêr,Lucidaque amne loca, et fecundô gramine campi.Miles et in iaculis et longâ turbidus hastâ,Libertatis honos et priscae gloria Romae.Sarnenses arces infestô sidere natae,Ipse tyrannus idem, tua iura Agriane perosusOstendunt: huic est vastae pius incola eremiNicoleos, qui unô et viginti sobrius annis,Nil potus esusque tulit, mysteria caeliEdoctus, sacrô vivebat corpore Christi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.